| 1 | Und der HERR redete mit Mose und Aaron und sprach: | Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: |
|---|
| 2 | Die Kinder Israel sollen vor der Hütte des Stifts umher sich lagern, ein jeglicher unter seinem Panier und Zeichen nach ihren Vaterhäusern. | Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. |
|---|
| 3 | Gegen Morgen sollen lagern Juda mit seinem Panier und Heer; ihr Hauptmann Nahesson, der Sohn Amminadabs, | Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. |
|---|
| 4 | und sein Heer, zusammen vierundsiebzigtausend und sechshundert. | Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. |
|---|
| 5 | Neben ihm soll sich lagern der Stamm Isaschar; ihr Hauptmann Nathanael, der Sohn Zuars, | Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. |
|---|
| 6 | und sein Heer, zusammen vierundfünfzigtausend und vierhundert. | Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. |
|---|
| 7 | Dazu der Stamm Sebulon; ihr Hauptmann Eliab, der Sohn Helons, | In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. |
|---|
| 8 | sein Heer, zusammen siebenundfünfzigtausend und vierhundert. | Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. |
|---|
| 9 | Daß alle, die ins Lager Juda's gehören, seien zusammen hundert sechsundachtzigtausend und vierhundert die zu ihrem Heer gehören; und sie sollen vornean ziehen. | Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. |
|---|
| 10 | Gegen Mittag soll liegen das Gezelt und Panier Rubens mit ihrem Heer; ihr Hauptmann Elizur, der Sohn Sedeurs, | In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. |
|---|
| 11 | und sein Heer, zusammen sechsundvierzigtausend fünfhundert. | Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. |
|---|
| 12 | Neben ihm soll sich lagern der Stamm Simeon; ihr Hauptmann Selumiel, der Sohn Zuri-Saddais, | Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
|---|
| 13 | und sein Heer, zusammen neunundfünfzigtausend dreihundert. | Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. |
|---|
| 14 | Dazu der Stamm Gad; ihr Hauptmann Eljasaph, der Sohn Reguels, | In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. |
|---|
| 15 | und sein Heer, zusammen fünfundvierzigtausend sechshundertfünfzig. | Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. |
|---|
| 16 | Daß alle, die ins Lager Rubens gehören, seien zusammen hunderteinundfünfzigtausend vierhundertfünfzig, die zu ihrem Heer gehören; sie sollen die zweiten im Ausziehen sein. | Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. |
|---|
| 17 | Darnach soll die Hütte des Stifts ziehen mit dem Lager der Leviten, mitten unter den Lagern; und wie sie sich lagern, so sollen sie auch ziehen, ein jeglicher an seinem Ort unter seinem Panier. | Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. |
|---|
| 18 | Gegen Abend soll liegen das Gezelt und Panier Ephraims mit ihrem Heer; ihr Hauptmann soll sein Elisama, der Sohn Ammihuds, | Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. |
|---|
| 19 | und sein Heer, zusammen vierzigtausend und fünfhundert. | Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. |
|---|
| 20 | Neben ihm soll sich lagern der Stamm Manasse; ihr Hauptmann Gamliel, der Sohn Pedazurs, | Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. |
|---|
| 21 | und sein Heer, zusammen zweiunddreißigtausend und zweihundert. | Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. |
|---|
| 22 | Dazu der Stamm Benjamin; ihr Hauptmann Abidan, der Sohn des Gideoni, | In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. |
|---|
| 23 | und sein Heer, zusammen fünfunddreißigtausend und vierhundert. | Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. |
|---|
| 24 | Daß alle, die ins Lager Ephraims gehören, seien zusammen hundertundachttausend und einhundert, die zu seinem Heer gehören; und sie sollen die dritten im Ausziehen sein. | Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. |
|---|
| 25 | Gegen Mitternacht soll liegen das Gezelt und Panier Dans mit ihrem Heer; ihr Hauptmann Ahieser, der Sohn Ammi-Saddais, | Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
|---|
| 26 | und sein Heer, zusammen zweiundsechzigtausend und siebenhundert. | Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. |
|---|
| 27 | Neben ihm soll sich lagern der Stamm Asser; ihr Hauptmann Pagiel, der Sohn Ochrans, | Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. |
|---|
| 28 | und sein Heer, zusammen einundvierzigtausend und fünfhundert. | Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. |
|---|
| 29 | Dazu der Stamm Naphthali; ihr Hauptmann Ahira, der Sohn Enans, | De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. |
|---|
| 30 | und sein Heer, zusammen dreiundfünfzigtausend und vierhundert. | Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. |
|---|
| 31 | Daß alle, die ins Lager Dans gehören, seien zusammen hundertsiebenundfünfzigtausend und sechshundert; und sie sollen die letzten sein im Ausziehen mit ihrem Panier. | Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. |
|---|
| 32 | Dies ist die Summe der Kinder Israel nach ihren Vaterhäusern und Lagern mit ihren Heeren: sechshunderttausend und dreitausend fünfhundertfünfzig. | Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. |
|---|
| 33 | Aber die Leviten wurden nicht in die Summe unter die Kinder Israel gezählt, wie der HERR dem Mose geboten hatte. | Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. |
|---|
| 34 | Und die Kinder Israel taten alles, wie der HERR dem Mose geboten hatte, und lagerten sich unter ihre Paniere und zogen aus, ein jeglicher in seinem Geschlecht nach seinem Vaterhaus. | Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. |
|---|